| LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES (a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65-67, Pars altera (
 
    LITTERAE AD TIMOTHEVM PRIORES
 
    (a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65-67, 
 
    ‹pro manuscripto›)
   
     PARS ALTERA
 
     
 
    De abstinentia ab errantibus
 
    4 * Spiritus autem manifeste dicit discessuros esse novissimis temporibus
    quosdam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis
    daemoniorum,
 
    2
    in simulatione mentientium et cauteriatam habentium suam conscientiam,
 
    3
    prohibentium nubere, [iubentium autem] abstinere a cibis, quos [tamen] Deus
    creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et eis, qui
    cognoverunt veritatem:
 
    4
    quia omnis creatura Dei bona [est] et nihil [est] reiciendum, quod cum
    gratiarum actione percipitur;
 
    5
    sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
 
    De bona doctrina et pietate
 
    6
    Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis
    fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;
 
    7
    profanas autem et aniles fabulas avertito. Teipsum autem exerceto ad
    pietatem:
 
    8
    nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia
    utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
 
    9
    Fidelis [est hic] sermo et omni acceptione dignus.
 
    10
    Ideo enim laboramus et certamus, quod speravimus in Deum vivum, qui est
    salvator omnium hominum, maxime fidelium.
 
    11
    Praecipito haec et doceto.
 
    De Timotheo fidelium exemplo
 
    12
    Nemo adulescentiam tuam contemnito, sed exemplum esto fidelium in verbo, in
    conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
 
    13
    Dum veniam, attendito lectioni, exhortationi, doctrinae.
 
    14
    Ne neglegito gratiam, quae in te est; quae data est tibi per vaticinium cum
    impositione manuum senatus [tou presbyteríou].
 
    15
    Haec meditator, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
 
    16
    Attendito tibi et doctrinae, instato in illis: hoc enim faciens et te ipsum
    salvabis et eos, qui te audiunt.
 
    5 * Seniorem ne increpato, sed obsecrato ut patrem, iuvenes ut fratres,
 
    2
    anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
 
    De viduis
 
    3
    Viduas honorato, quae vere viduae sunt.
 
    4
    Si qua autem vidua filios vel nepotes habet, discant primum domum suam pie
    regere et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
 
    5
    Quae autem vere vidua est et desolata, [ea] speravit in Deum et instat
    obsecrationibus et orationibus nocte ac die,
 
    6
    nam quae in deliciis est vivens, [ea] mortua est.
 
    7
    Hoc quoque praecipito, ut irreprehensibiles sint.
 
    8
    Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, [is] fidem
    negavit et est infideli deterior
 
    9
    Vidua adscribatur [quae sit] non minus sexaginta annorum; quae fuerit unius
    viri uxor,
 
    10
    in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio
    recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus
    subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
 
    11
    Adulescentiores autem viduas avertito: cum enim luxuriatae sint adversus
    Christum, nubere volunt,
 
    12
    habentes damnationem, quia priorem fidem irritam fecerunt;
 
    13
    simul autem otiosae quoque discunt circumire domos; non solum otiosae, sed
    etiam verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.
 
    14
    Volo igitur iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam
    occasionem dare adversario maledicti gratia:
 
    15
    iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
 
    16
    Si qua fidelis habet viduas, subministret illis neque gravetur Ecclesia, ut
    eis, quae vere viduae sint, sufficiat.
 
    De sacerdotibus
 
    17
    Qui bene praesunt seniores [presbýteri], duplici honore digni
    habentor, maxime ei, qui laborant in verbo et doctrina:
 
    18
    dicit enim scriptura: ‘Non infrenabis os bovi trituranti’ et ‘dignus [est]
    operarius mercede sua’.
 
    19
    Adversus seniorem accusationem ne recipito, nisi ‘sub duobus vel tribus
    testibus’.
 
    20
    Peccantes coram omnibus arguito, ut et ceteri timorem habeant.
 
    21
    Testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine
    praeiudicio, nihil faciens in ullam partem declinando.
 
    22
    Manus cito nemini imponito neu communicato cum peccatis alienis; teipsum
    castum custodito.
 
    Monita varia
 
    23
    Ne adhuc aquam bibito, sed vino modico utitor propter stomachum et
    frequentes tuas infirmitates.
 
    24
    Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia [illos] in iudicium,
    quosdam autem et subsequuntur;
 
    25
    similiter facta bona quoque manifesta sunt et [ea] quae aliter se habent,
    abscondi non possunt.
 
    De servis
 
    6 * Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore dignos
    arbitrantor, ne nomen Domini et doctrina exsecratione afficietur.
 
    2
    Qui autem fideles habent dominos, ne contemnunto [eos], quia fratres sunt,
    sed magis serviunto, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes
    sunt. Haec doceto et exhortator.
 
    3
    Si quis aliter docet neque accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu
    Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae,
 
    4
    superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas
    verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, exsecrationes,
    suspiciones malae,
 
    5
    conflictationes hominum mente corruptorum et [eorum] qui veritate privati
    sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
 
    6
    Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
 
    7
    Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quidquam possumus;
 
    8
    habentes autem alimenta et [ea] quibus tegamur, his contenti erimus.
 
    9
    Nam [ei] qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et
    desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et
    perditionem.
 
    10
    Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt
    a fide et inseruerunt se doloribus multis.
 
    Quae Timotheo fugienda et sectanda sint
 
    11
    Tu autem, o homo Dei, haec fugito;
 
    sectator vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam,
    mansuetudinem.
 
    12
    Certato bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus
    es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
 
    13
    Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui
    testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
 
    14
    ut asserves mandatum sine macula irreprehensibile usque ad apparitionem
    Domini nostri Iesu Christi,
 
    15
    quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et
    Dominus dominantium,
 
    16
    qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem; quem vidit
    nemo hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
 
    Quid divitibus praecipiendum sit
 
    17
    Divitibus huius saeculi praecipito, ne sublime sapiant neve sperent in
    incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad
    fruendum;
 
    18
    ut bene agant, divites fiant operibus bonis, facile tribuant, communicent,
 
    19
    accumulent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
 
    * * *
 
    20
    O Timothee, depositum accustodi, devitans profanas vocum novitates et
    oppositiones falsi nominis scientiae,
 
    21
    quam quidam promittentes, circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.
 Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM 
     
 
 |