Annus
2 0 1 7


Mirabilissimum Museum in urbe Londinio Fimum Amy Winehouse Praebet

Caveat emptor: plus solvendum est si id olefacere vis

Musei curator, Viktor Wynd

Difficile discernere quid mirabilius sit: museumne ipsum an eius curator, Viktor Wynd.

Viktor se gerit velut personam ex quadam taeniola vetere formidulosa et eius museum est sicut mirabile. Exempli gratia, inter alias res, calvarias animalium variorum, felem ancipitem, adumbrationes ab captivis deliniatas atque quoddam penis involucrum (Anglice, condom) confiscatum ex cubiculo in quo grex musicus nomine Saxa Volventia (Rolling Stones) quondam dormivit et multas alias res similes continet.

“Sentio me maerentem esse; me vitae taedet. Itaque, libet mihi quod me avocat ex vitae vanitate,” inquit Wynd.

Fortasse apex musei est ampulla vitrea in qua est (secundum Wynd) fimum Amy Winehouse, cantatricis celebris quae mortua est anno MMXI.

Wynd autem plus aeris poscit si quis id olefacere vult.

Wynd museum anno MMIX tamquam iocum fundavit. Nunc autem plus quam D visitatores singula hebdomade allicit.

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae