Annus
2 0 1 7


Valentia. Grex militaris Venetiolanus hodie principium tumultus contra Primum Ministrum Maduro permoti pronuntiavit. Severe militia civilis Venetiolana contra seditiosos pugnavit. Duo homines perierunt. Sed auctores notitiarum non nobis cognoscere licuit. Quidam hominum duorum rerum novarum fatiosus fuisse videtur. Administratio Venetiolana protine motum repressit et rebelles septem numero comprehensit. Dux seditionis nomen suum publice declaravit, sicut gradum suum in ipsis rebus novis: "Nomen meum Johannes Capuagrano. Hodie cum grege militari rebellionem contra Ministrum Maduro perducam, ut democratiam in nationem prolaturus sim. Proposita nostra haec sunt: depulsio Ministri Maduro a gradu suo, creatio administrationis pro tempore, electiones liberae." Hoc omne post amotionem Magistrati Nationis Aloisiae Ortega Diaz, quae maxime contra leges Ministri Maduro democratiam propugnavit. Ipse Magistratus hodie de missione sua adlocuta est: "Egomet Magistratus sum. Quod mihi a Ministro Maduro perpetratum est, contra facultatem legitimam suam fuisse puto."

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae