Annus
2 0 1 6


BALNEUM SANGUINIS

BALNEUM SANGUINIS!

Incredibilis historia de Leonarda Cianciulli (1893-1970) et eius saponibus … carnis humanae.

 

 

Nativa Montellae, in parvo pago provinciae Abellini, Leonarda Cianciulli, adhuc adulescens, atram famam sibi saepe paravit, sive sua culpa, istincto suadente, sive fortuna minime favente. Quamsi videretur clemens et honesta, abdebat animum pravum et secreta horrenda. Infelix uxor, maledicta a matre, obitura diem supremum, se confugit ad magiam nigram, timens ne amitteret Iosephum, filium maxime dilectum, post mortem prematuram aliorum filiorum et fetus numquam ad lucem editos. Praeda insaniae, Leonarda se esse putabat deam Isidem, quae humanis sacrificiis vitam poterat et illis dare. Et quae fuerunt per multos annos victimae caedium, paratorum secreto? Amicae plerumque, domi receptae, quibuscum familiariter egerat ipsa, quae maximam fidem ei iam tradebant. Poculum coffeae, amabiles conversationes, nugae muliebres…at improviso… ictus securis eas privabat vita. Et carnibus quoque, quibus conficiebat sapones necnon dulcia crustula donanda "amicis" eorumque filiolis. Clades post cladem (inter victimas notas, Faustina Setti LXXIII annos nata, Francisca Soavi, LV, et Virginia Cacioppo, LIX), donec quidam (fortasse domus vicinus) incepit suspicari (ob odorem nauseabundum) horrida facinora a muliere perpetrata. Proinde indago orta est et veritas iam ante oculos maxime turbavit incolas loci.

Pro certo habitum est Leonardam ream criminum esse; incertum restat utrum sola ea efficisset an auxilio sui unius filii. Qui in causa hoc vehementer negavit. At quomodo mulier iam aetate provecta corpora gravia amovere poterat? Quocumque res habet, Leonarda accusata est et damnata in vincula per triginta annos. His verbis iudicis responsum sprevit: "Verum est! Egomet amicas meas edi. Visne tu ipse a me edi? Ad hoc paratura sum… Assus an ustus, utrum mavis? "

 

 

 

 

 

Deinde turbae, quae aderat, cum odio exclamavit "Canes, canes!". Post vincula, corpore infermo, traducta est in nosocomium ad insanos mentis curandos, ubi, ab omnibus neglecta praeter filium, misere mortua est. Postea obivit etiam suus filius Iosephulus damnatus ad vincula per quinque annos. Tabulae pictae ferocis mulieris, cultres et secures, quibus usa est ad caedes, in Musaeo Criminis Romae etiamnunc custodiuntur. Ad eius vicissitudines pertinent, praeterea, fabulae cinematographicae, praeterea, velut brevis pellicula a nepte ipsa Leonardae composita et curata (in Italia necnon in Nationibus Unitis). Apologia an damnatio? Neutrum. Simpliciter narratio nuda et cruda veritatis!

 

Francisca Lamberti et Iosephula Montes (Lucia Mattera collaborante),

Lycaei Classici (II B) Sancti Angeli Langobardorum (AB)

 

Scripsit Francisca Lamberti et Iosephula Montes (Lucia Mattera collaborante)



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae