Annus
2 0 1 6


Censebat illam esse amorem…at erat robot!

Ricky Ma et Robotum Suum Fertur Pygmalion sua arte dedisse vitam statuae puellae quam amabat. Item etiam hodie ars et scientia miscentur ad creanda robota, quae magis magisque similia sunt hominis veri. Ricky Ma, exempli causa, graphicus oriundus Hongkonio, in duodeviginti mensibus, valuit efficere magnificum robot cum vultu artificis scaenicae Scarlett  Johansson, quam secreto amabat.
Haec singularis “pupa mechanica” est alta tamquam muliercula; longi capilli flavi, oculi nigelli et cutes  cummea  ei sunt. Potest efficere agitationes simplices brachiis et cruribus et in suo vultu possumus agnoscere varios motus. Potest interea aperire et claudere oculos, et si quis ei dicat “Es pulcherrima !”, subridet et respondet “Eheh, tibi reddo gratias!”

Scarlett Johansson?

Tractus a situ interretiali Ephemeridis “Res Publica”: ANSA.it, scientia et artes technicae.

Scripsit Zarra Xaverius et Sara De Cerullis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae