Annus
2 0 1 6


De Mensarum Argentariarum difficultatum causis inquirendis

Exemplar ingens et metuendum condicionis sectoris generalis difficultates hodie mensarum argentariarum sunt.

Tamen mensa quaeque infelix natura sua est. Causa communis non subsistit: nec structura societaria (sunt enim complures prout denominationes variae capiunt cum finem suum institutum quodque ostentet, inter quas. Societas per actiones vel Mensae Populares); nec eis sunt idem creditum inveniendi modus nummarumque acceptarum usus; nec modus institutionem gerendi. Difficultatibus stantibus, non unus modus communis eis auxilio potest; praeter hanc absentiam mensa quaeque condiciones loci, sensu generali conceptae, ubi insistit, patitur. E variis causis quae entia nummaria adficiunt enumerari possunt hae: proposita inconsiderata apta irrationaliter ad maxima instituta qualitatibus maioribus naturaliter praedita ostentata; ad partes singulas solum studium fovendas.

Sub denominatione quaque entia similia congregantur: contingit ut, senescat cum moderatoris munus ad congregationis entium fastigium provectus, dominatur ferreus durusque fiat. Praeter moderatoris munus per tempus fixum factum, cohors

procuratorum istius proximi haud aliter senecta afficitur: ministri consilio gerendi praepositis iuris consultus, mercatus scrutatores, negotiarum curatores (cuius munus maxime pertinet ad institutum rationes oeconomicas instruens). Minime dubitatur, quin ii pro systematis efficacia mutandi sint aliquod post tempore. Quod non bene munere tempore praeterito functi sunt, et non modo certo severo et pertinenti opus eorum gesserunt, cum adiungendum sit onus eorum tempore transeunte senile factum esse. Quocumque modo res se habet, indagatio de hac degradatione necessaria instituenda est, quoniam, ut bene dicamus, exaratio non potius ad solos Annales iuridicos pertinet, quam ad eandem historiam.

Quapropter hodierna pagina rerum oeconomicarum obscura non verumtamen praevaluisset, si cacumen societatis administrativae non falleretur. Consequitur ex eo, ut leges ad hoc providendum severiores fieri debent, prudentia maxima non oblita.

Sicut dixit scriptor Anglicus, cui nomen Oscarus Wild, si perdimus unum ex parentibus malum, si ambos exitus vitae pessimus fit. Quo contingit ut, memsarum argentariarum labefactio gravissimum dannum aestimandum est. Evenit hoc mensae argentariae Vicentinae quae ex Instituto Populari mutata est in Societatem per actiones, ut cumulatio nummaria augeretur perveniens ad pecuniam computatam circa deciem miliem centaenam et septuaginta quinque milia milium, et ita pondus pecuniae obtentum in Mercatu Argentario Mediolanens existimaretur pro rata parte.

In Mensa Vicentina consilium administrationi praepositum minuitur vel minuendus erit intra mensem Junium MMXVI et corpus ita administratorum habebit duodeviginti aut tredecim membra, quibus maxima capacitas demonstranda erit. Ab hac urbe oportet modificatio sectoris proficiscatur, ut partem Septentrionalem Orientalem Italiae tangat, etsi hoc institutum hoc momento inspectione Mensae Argentariae Europaeae instat.

Tamen Mensa Popularis Vicentina partem ingentem, circuitu ralationali monetario adiuvante, in regione Veneta habet, cum varios et innumeros sectores oeconomicos involvat (creditum, securitatem, structuras aedilicias, mercatus). Si postremo consideramus quaestiones pertinentes ad opera et incrementum productivum in Italia, quae tam nos urgent, possumus dicere indicia mense Januario MMXVI de operibus instituenti bus emergentia in animos nostros aliquam spem inducere videntur. Hoc signum certissime debitur actibus Mensae Centrali Argentariae Europaeae diuturnis, quae operatur vel descensu vel ascensu indicis generalis aestimationis pecuniariae. Exstat actus non esse alioquin tales, ut soli possint sufficere ad deflationis vel stagnationis rerum oeconomicarum periculum amovendum a regione nostra Europaea. Restat, ut nationes oeconomice felices, ut Germania, debeant interesse rei fovendae: expensis, collocatione pecuniaria in alienis campis variis, sumptione et emptione ab alienis nationibus. Adeo ut aliae nationes, propulsae et tractae simili exemplo, sponte et ad invicem apta fiant ad vim suam amplificandam, profundendam et extendendam.

Sin autem oportet appareat aliquid portentosum quod faciat impendere novum cursus. Hoc portentum potest, v.g., visere modum vectigalem, ita ut diminutio possit in animos infundere spem, alacritatem, gaudium, et talis sit, ut reducatur ad tertium punctum prae cento in pecuniarum ratione generali, quae appellatur PIL.

Scimus Italiam, causa debitorum, nimis prudentem necesse esse. Attamen debita minore pondere aestimanda sunt, cum incrementum oeconomicum observatur, ut bene demonstrat exemplum Nipponicum, quo non tam cumulatio debitoria ostentatur, quam potentia demographica, cuius indicium certissime rebus oeconomicis prodest.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae