Annus
2 0 1 6


DVRA LEX (NORVEGORVM), SED LEX

Breivik causam contra rem publicam obtinuit

Nuper Anders Behring Breivik, qui interfecit LXXVII Norvegiae cives Christianiae (Oslo) et in insula Utoya, rem publicam ad iudices de condicionibus custodiae inhumanis detulit, qui magna parte ei adsensi sunt, cum a ceteris per quinque annos religiosissime in carcere segregatus esset. Qua re iudices damni restitutionem XXXV milibus euronummorum statuerunt. Haud dubie haec sententia in controversiam ventura est, si perspexeris quanta caedes perpetrata sit quique ei mores sint.

Anno MMXI, mense Iulio, primum Christianiae displosionem in palatio administrationis publicae materie ad dirumpendum idonea effecit qua nonnulli perierunt. Postea mari in insulam Utoya se contulit ubi caedes LXIX puerorum et puellarum in castris aestivis commorantium armis explosivis facta est. Postea telephonice cum biocolytis scelera confessus locutus est, elatione propriae stirpis impulsus. Qua re maxima poena condemnatus in viginti et unum annos in carcerem inclusus est.

In causa contra rem publicam Breivik, aperte professus se neonazistam esse, intento brachio ad salutandum, rem publicam accusavit quod se a ceteris in extremam solitudinem relegavisset, saepe sibi manicae iniectae essent, frequenter se perscrutatus esset. Iudices decreverunt segregationem cum capite tertio Conventionis Europaeae de humanis iuribus dissidere, sed alias angustias libertatis de epistulis et communicatione cum capite octavo eiusdem Conventionis non discrepare, cum saepe reus commercium cum gregibus territorum neonazistorum habere conatus esset. Norvegia sese reprehendit pro iuribus humanis defendendis vel erga eum qui delere ipsam rem publicam voluerat, sed de sententia diu disputabitur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae