Annus
2 0 1 4


Contra Araneos

Contra Araneos

Incipiam dicens in Britannicis Insulis araneos permagnos esse posse. Sine dubio hortus deliciarum entomologistæ, sed res - necnon somnium turbulentum! – metuenda omnibus arachnophobis. Hic, quasi satis manifestum jam non sit, ille ego sum arachnophobus.

Arachnes vero Græcam non despicio fabulam at illorum proteinaceorum minutum globosum corpus moventium crurum conspectus me terret, maxime cum bene mane balneolo pluvio utor.

Quæstio magnitudinis et viventium et exstinctorum animalium semper me fascinavit ex tempore quo mihi discipulo facultatis medicæ superanda philosophiae naturalis probatio contigit (abhinc sex longos annos, id est orbis terrarum ætas). Clare memini vetusti professoris, maximi inter biologicos philosophos naturales, publice coram nobis astantibus discipulis ignorantiam rei declarantis addentisque, in cauda orationis, causam in aerum atmosphæram nostram efficientium æquilibrio esse investigandam. Cum mihi ea insolita explicatione minime persuasum esset me aliquam Darwinianam rationem esse inquisiturum statui.

Abhinc duo dies, cum culinam intrarem, in inquilinam meam incidi; quae, araneorum magnitudine forte disputata, multa confidentia mihi est confessa: “ Ferunt quondam illos hostes universos necavisse, multo majores se factos esse omniaque foramina istius insulæ occupavisse. ”

Igitur, aranei carissimi, mihi præbete aures: non curo quot quantasque culicum antiquissimarumve muscarum cædes confeceritis sed, quæso, si vobis deformitatem tanti est vestram ostentare, cum non sim in balneolo faciatis!

Vestri amantissimus Franciscus Teutonicus, humanus quidam qui ex animo vos ordine et pulchritudine spernit.

Scripsit Franciscus Teutonicus

Scripsit Franciscus Teutonicus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae