Pulcherrima somnia sub luna plena
Pulcherrima somnia sub luna plena
A studiosis psychologiae Britannicis, duce Richardo Wiseman,
repertum esse mirissima, sed simul pulcherrima, somnia ab
hominibus videri tempore plenilunii. Quod repertum est plus quam
mille hominum somniis investigatis. Prof. Wiseman notus est
investigationibus variarum rerum "mirissimarum", ut
phaenomena paranormalia, fraudes, gaudia etc. Qui vir librum
inter psychologos insignem scripsit, titulatum
"Mysteriologia" (Quirkology).
Ut ego autem, amator atque indagator (privatus) somniorum,
multoties observavi, pulcherrima ac certe maxime conspicua somnia
haberi tempore sero-matutino, circa scilicet horas nonam
decimamve, cum licet, ut diebus Saturni et Solis, tam longe in
lecto manere. Ita saltem mecum res somniosae se habent.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|