Annus
2 0 1 4


De exhibitione Aquisgranis .

De exhibitione Aquisgranis ...

... aestate praeterita habita.

Exhibitio, quae Aquisgranis mensibus Iunio, Iulio, Augusto, Septembri facta est, in tribus aedificiis publicis documenta Medio Aevo Latine scripta de rebus gestis non solum Caroli Magni, sed etiam de eius successorum Germanorum, i.e. regum et imperatorum Sancti Imperii Romani (Nationis Germanae) ostendebat. Exhibebantur quoque tabulae pictae et statuae fictae et sculptae illius imperatoris, thronus quoque Caroli Magni et varia utensilia aurea sacralia, velut calix Tassilonis, ducis Bavariae, quem Carolus deposuit et in vinculis dedit (fortasse - ut Bosl, rerum scriptor Bavaricus scripsit, eum castrari et in monasterio abscondi iussit).

Contentus autem non fui. Carolus Magnus non solum noster imperator primus fuit. Francogalli quoque iure "Charles Magne"  imperatorem suum primum esse affirmant. Francogallia et Germania olim unum imperium erant. Haec res magni momenti exhibitione vix memorabatur. Inscriptiones vitrinarum erant lingua Theodisca et A n g l i c a (nescio, qua re), non autem Francogallica, quamquam permulti visitatores Francogalli erant. Huius rei me valde puduit. Nihil repperi de meritis Caroli Magni, qui ubique scholas erigi iussit, qua re iure Praeceptor Germaniae dictus est. Exhibebantur chartae geographicae imperii Carolini, sed nihil videres de expeditionibus imperatoris contra Saxones, qui ferro ignique Christiani fieri coacti sunt. Quattuor milia enim Saxonum captivorum prope oppidum Verden in Saxonia Inferiore illo tempore occisi sunt. Carolus Magnus aliquamdiu sicut Sanctus colebatur, quamquam crudelissime consuluit in Saxones, quamquam non solum unam uxorem habuit, sed etiam concubinas quasdam.

Nihil repperi de expeditionibus contra Mauros in Pyrenaeis, quibus cantiones Francogallicae de Rolando ("Chancons de Roland") inspiratae sunt. Catalogum exhibitionis empturus eram, sed abstinui, postquam catalogum miserrimum et minime informativum paululum inspexi. Piget et paenitet me paululum istam exhibitionem deficientem visitavisse.

Scripsit Rolandus Gregorius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae