Annus
2 0 1 4


Ficta probitas,

Ficta probitas, vel potius verecundia?

Paucis diebus ante magister, cuius discipulus Lycaei temporibus fui, de vita memorans, quae in urbe Matheola (italice Matera) post secundum totius mundi bellum agebatur, incolarum morum severitatem atque pudicitiam laudabat: in egestate plurimi erant, nonnulli in maxima egestate vivebant. Agricolae, curru vel mulo vecti, domum redibant, ubi mulieres cenam paraverant: una tantum patina pro omnibus in mensa apponebatur; si quis, etsi paulisper, a mensa aliqua re discedebat, … ceteri cibum a patina sumere non desinebant.

Fiebat aliquando ut, omnibus mensam circumsedentibus, amicus, maiore egestate laborans, ostium pulsaret et domum intraret. Patrem familias, verecundia impulsum, pudebat plus cibi quam amico sibi esse: brachio itaque patinam tegere conabatur, quasi vellet cibum occultare, cuius inopia amicus laboraret. Magister praeterea memoravit se, etsi instrumentum televisificum coloribus praeditum emere poterat, non prius id peperisse quam a pluribus emi posset.

Aliquid simile in urbe, in qua complures annos vixi, factum est. Agricola quidam haec mihi narravit: “Cum in egestate vivevamus, quasi pudebat me in lanienam accedere et carnes emere; eas itaque, dum domum redeo, herbis edulibus involvebam. Olim instrumentum radiophonicum emi; quasi vellem a me “culpam” rei comparatae amovere, haec verba cuidam amico mihi obviam venienti dixi “aliquantum instrumenti radiophonici emi ..”.

Non ficta probitate sed verecundia eos, de quibus supra dixi, impulsos esse censeo; verecundia enim omnes coniungebat qui in egestate vitam agebant, etsi nonnulli minus pauperes quam ceteri erant.

P.S. Matheola, Urbs Europea Humanitatis MMXIX nuper renuntiata: antiquissima, pulcherrima, monumentis ditissima, visitatores undique pervenientes excipit atque excipiet civium studio, loci amoenitate, humanitatis eventibus et … sinceritate varietateque ciborum.

Scripsit Domenicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae