Annus
2 0 1 4


De statuis aëneis Rhyacii .

De statuis aëneis Rhyacii

... inverecunde vestitis atque... valde optatis

Sunt qui maxime indignati sint quod nuper simulacra pulcherrima Rhegii Calabriae exposita parvo subligari cum maculis leopardinis, focali roseo boae simili indecore induta essent, capite velato velut sponsae: quibus rebus ornatae, statuae a Geraldo Bruneau, praeclari artificis Andy Warhol discipulo, photographice impressae sunt, quarum imagines in situ interretiali comparuerunt (Dagospia.it). Superintentrix Calabriae Archaeologicorum Bonorum sese defendens non licentiam datam esse photographo hoc faciendi renuntiavit. Sed quid mirum? Primus – incredibile visu illis temporibus – Marcellus Duchamp ineunte saeculo XX celeberrimum opus Leonardianum in toto orbe cognitum “Dominam Lisam” cum mystacibus et barbula in mento pinxit: tunc rem existimaverunt turpissimam, atqui dehinc artifices temporis praeteriti opera arte facta, paene sacra et singularia antea reputata, quae non violare liceret, magna licentia in diversum traxerunt et proterve varieque interpretati sunt.

Sed nova controversia exorta est: Praeses regionis Longobardiae Robertus Maroni et “legatus” eiusdem regionis peritissimus artis Victorius Sgarbi, epistulam Dario Franceschini Administro Cultus Humani Bonis praeposito miserunt petituri ut statuae Mediolanum transferrentur velut praeconium Expositionis omnium nationum eventurae anno MMXV pro duabus tabulis artificis Caravaggio Rhegium Calabriae. Iam pridem quiddam huiusmodi factum est: exempli gratia, anno MCMLXIV opus statuarium “Pietas” Michaëlangeli Buonarroti Novum Eboracum traiectum est apud Expositionem totius orbis ostendendum. Superintentrix Calabriae Simonetta Bonomi opera fragilia ob minimas rimas esse nec transvehi posse sine licentia a peritorum grege data affirmavit .“Sollicitudo de fragilitate – inquit ira incensus Victorius Sgarbi – falsa est: nam statuae in aquis restiterunt MMD annos et quater refectionem sustinuerunt: cum autem tam fragiles essent, cur photographice veste muliebri impressae sunt? Quodsi ostendantur apud Expositionem ingens multitudo eas miretur: immo vero, quoniam decies centena milia visitatorum exspectantur, dummodo singuli pro visitatione XV euronummos solvant, tertia pars pecuniae Calabriae tribuetur.”

Possuntne duo bellatores aenei iterum proelio superiores discedere id est Mediolanum transferri? Administer Darius Franceschini peritos eliget ut sententiam de re expromant.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae