Annus
2 0 1 4


Comaculum

Cumaculum

In extremis finibus Padanae vallis surgit Cumaculum, vicus silens et arcanus, inter aquas et caelum suspensus.

Nemo huc usque pervenit, nisi consulto: Ferraria ducum et artificum urbe post terga relicta, via percurrenda est quae ad velocitatem nimiam autoraedarium impellit, ubi nullus collis, nullus tumulus ante oculos in aequore campi eminet. Prius mare dimicans, posterius Cumaculum animadvertis in nebulosa longinquitate, instar simulacri. Populus eius alius est ac Ferrariensis tam oris specie quam dialecto.

Saeculo VII vel VIII aevi Christiani putant historici hunc portum subsidiarium a Byzantiis conditum esse, qui brevi, sub Langobardorum imperio, dignitate et divitiis increvit ob salem copiose elatum: nam litora Cumaculi ob minimam maris altitudinem sali ex aquis salsis comparando aptissima erant; sed etiam piperis aliorumque aromatum mercaturae industriosi Cumaclenses se dicabant. Ab initio saeculi IX salinae paulatim dioecesibus et monasteriis ab imperatore tributae sunt et concidit potentia Cumaculi; semel a Turcis, bis a Venetiarum Republica expugnatur oppidum, cuius incolae denique partim interficiuntur, partim ad deditionem novo dominatui coguntur. Inde numquam resurrecta est Cumaculi potestas.

Singulare aedificium "Trepponti" appellatum advenam excipit, quattuor canales, tres pontes, quinque scalas una coniungens, barochi ingenii monumentum. Hodie vias inter domos latericias peragrare potes, iuxta quietos canales ubi rari lintres lente navigant; navis - nimium videtur nomen, XX enim metra longa est - tempore Romanorum demersa in magna aula ostenditur. Mox in forum piscatorium pervenis, ubi mollia, sardae, cancri, praecipue anguillae veneunt, cibus loci proprius. Breviter ambulando usque ad turrim campanarum et ad templum catholicum patrono Cassiano dicatum venies, ubi servatur sancti mira effigies lignea saeculo XVI sculpta.

Ad cauponam in ripa canalis maximi sereno animo redibis, anguillam assatam aut in olla cum tritis lycopersicis aliisque aromatis coctam gustaturus, vinum rubrum Ilicei Nemoris simul bibens.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae