Annus
2 0 1 4


MIRABILIA

Mirabilia

LE MERAVIGLIE (Italia, Helvetia, Germania 2014)

Regimen spectaculi: Alice Rohrwacher.

Histriones maximi momenti: Maria Alexandra Lungu,Sam Louwyck, Alba Rohrwacher, Monica Bellucci.

Genus tragicum.

Nihil veri similius videtur fabula narrata in hac pellicula nuper exornata Canis “Magno Praemio”, simulque difficillimum ad credendum. Falsa species mentis tamen maxima peritia dispositricis scaenarum (Alice Rohrwacher) nec non histrionum exoriri videtur. Pater(Sam Louwyck) materque (Alba Rohrwacher) cum filiabus et quaedam femina in hospitio in domo rustica prope ruderibus apud lacum Trasumenum vitam degunt: agros colunt, praesertim apiaria curant ut mel e favis colligant. Qui operarii dulces apium fructus solvunt machinae vetustae auxilio? Quattuor filiae, varia aetate, maxima quarum adulescentula, media grandicula, minimae natu puerulae, ex quibus altera, quamquam non graviter, machina vulneratur. Non ad ludum eunt, domi discunt. Saepe omnes sub divo dormiunt, in lacus aquis lavantur. Parentes et hospes lingua Germanorum saepe loquuntur potius quam Italica; coniuges inter eos et Gallice. Ad extremum oecologistae sunt, omniaque instrumenta hodierni temporis recusant; magna difficultate antiquo modo operandi utuntur: non flores feruntur ad apes, sed apes ad flores. Quidam apium grex interdum ad alvearia non redit: necesse eos periculose ad alveare reducere; in primis Iasminum, (Maria Alexandra Lungu) maxima natu, auxilium prompte fert. Sanitatis et securitatis condiciones ex legum praeceptis absunt: pater familias, Wolfgangus, sine intermissione iratus, animadvertit hanc rationem vivendi perituram esse.

Strenua contra ceteros defensio primum mutatur adventu Martini, pueri Germani ad probitatem revocandi post carcerem, quem illuc curatrix socialis sono Germanico loquens ducit; eum tacitum, recusantem ne ab ullo contingatur, sed sedulum, cum mas sit, pater maxime diligit, dum contra Iasminum adhuc puellulam reputat adeo ut eam dromade, infantili cupidine, donet, magna pecunia inaniter consumpta.

Deinde vis televisionis in rura irrumpit: “spectaculum verum” (reality) apparatum est ad fructum optimum rei rusticae eligendum, cuius patrona Camilla Catena (Monica Bellucci) inopinato habitu monstratur. Celata re, Iasminum nomen profitetur ut cum suis spectaculo intersit, mel praebens ut optimum. Aegre pater fert sed tota familia spectaculo adest. In eo Iasminum, cui nomen est floris, mirabiliter se ostentat dum singulae apes ab ore exeunt: ex hac re titulus pelliculae et praeconium. Epilogus non faustus apparet: ultima imago vacuam ostendit vetustam domum.

Omnia haerere ad rem videntur, secum trahunt, vehementer animum commovent sed, ratione adhibita, vix credibilia. Hoc ars efficit. Quod Musae dixerunt Hesiodo in Theogonia pelliculae aptari potest: “Nos multa vera dicimus, sed etiam multa veri similia”.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae