Annus
2 0 1 4


De desiderio rerum naturalium

De desiderio rerum naturalium

Memini temporis - usque sc. finem (anno 1989) dictaturae communisticae - cum vicenos (20) dolarios US-Americanos in summa intermedia civis Polonus per mensem laborando merebat; nunc, puto, plus quam mille dolariorum uno quoque mense domum adportat. Quod licet minus adhuc sit quam salarium vicinorum nostrum occidentalium, nihilominius sole clarius patet nos diviotiores divitioresque in dies fieri. Mutamur ergo et mores nostri mutantur.

Unus horum est mos se optime nutriendi. Plerique concives mei, qui Varsoviae aut in aliis metropolibus habitant, maiorem solito pecuniam ad escam emendam solvunt, cum sciant eam "salubrem", "oecologicam", "naturalem", ruri educatam esse. Si est planta, stercore naturali boum adiutus in crescendo esse debeat, nullo laetamine chemico adhibito, si autem caro est, caro esse debet iumentorum, quae vitam fere liberam in pratis agunt, nullo autem modo bestiarum, quae in "praediis industrialibus" teneantur, ubi permulta milia horum uno in loco per totum vitae spatium vivant, cibatu artificiali pastae, gramine viridi a se numquam viso.

Ita exempli gratia, ova gallinacea Poloni in urbibus habitantes nunc magna ex parte emere solent cum sciant ea venisse e praediis non sat magnis, ubi liceat gallinis per pratum hortumve libere ambulare, ova scilicet ruri a gallina ipsa, non in incubatro, "educata". Pretium talium ovorum interdum bis tantum est quam ovorum "industrialium". Sed nonnulli viri callidi ob hoc desiderium rerum naturalium pecuniam facile faciunt, ut mihi noti duo fratres, qui ova magno in numero e praedio "industriali" emunt, deinde... stercore gallinaceo (quod apud agricolas minimo pretio emunt) ea circumlinunt. Et talia ova, quasi recenter e gallinario agricolae manu suscepta, duplicato pretio emptoribus metropolitanis preabent. Nam pecunia non olet, etiamsi oleant ova.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae