Annus
2 0 1 4


Vita cum alce communis

Doppler - Vita cum alce communis

Nonne potius cum alce quam cum uxore vitam degere? Alces non eloquitur enim, non queritur neque liberos gignit humanos, neque postulat ut sibi cotidie cibus et cura coniugalis tribuantur. Haec est fabula "Doppler - Vita cum alce communis" (lingua orignali: Doppler) a scriptore Norvegiensi Elendo Loe leviter efficta.

Doppler quidam, defatigatus ob vitam urbanam et molestias sibi ab uxore liberisque allatas, in silva apud Asloam, urbem maximam Norvegiae, capite forte percutitur dum truncis secandis se dedicat; cum in se ipsum revertit, constituit - neglecto gelu autumnali - se in silva mansurum esse more antiquorum Vikingorum: alcem occidit ut sibi satis carnis ad hiemem superandum comparet, catulum ipsius victimae ut fidum comitem servat, exstruit tabernaculum et solus vitam agere incipit, longe ab ineptiis vitae urbanae et ab invisis personis televisificis sicut "Teletubbies" et "Pingu"; furtis et astu sibi acquirit omnia, quae desunt, praesertim lac, saccharum et socolata quibus rigor arctous repugnetur.

Mox singularis vita Doppleri aliquot viros allicit, qui vitam in magna urbe vix tolerant: mira est persona Düsseldorfi, qui omnes vires suas dicat figurae planitiei exstruendae, ubi pater suus bello mundano secundo mortuus est; qua opera perfecta, sibi ipse mortem consciscere vult; etiam dominus loci, ubi Doppler haud legitime constitit, vitae silvanae se tradit. Peragrat ita lector per aridam infelicemque solitudinem urbis septentrionalis, quae se ut divitem et aequam ostendit, sed nullius animum explet.

Denique exstruitur magna columna lignea (totem) signis insuetis decora neque amplius ibidem manendum est, nam nimiae potiones alcoholicae populique crebritatem Dopplerum fastidiunt: tempus est migrandi in alia loca, sicut antiqui Vikingi.

Lepida et singularis est narratio, saepe hilaris: desunt feminae, nisi molesta filia, cuius mens in fabula "Domino Anulorum" constanter vagatur, et uxor praegnans, quae frustra auxilium viri sui recuperare conatur, abundant vero viri et phalli cultus.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae