Annus
2 0 1 4


De anatomicorum Californensium Italophilia

De anatomicorum Californensium Italophilia

Didacopoli (Hispanice et Anglice San Diego), urbe in meridionali California sita, est famosa celebrisque Academia, cui Italicum impositum est nomen Anatomia Italiana a conditore Coemgenus (Anglice Kevin) Petti, anatomiae humani corporis Professore apud Miramar Collegium Didacopolitanum atque Humanae Anatomiae et Physiologiae Societatis (HAPS) Emerito Praeside.

Inter hoc vero institutum ceteraque consimilia multum interest: etenim non modo in illa de dissectionis fundamentis disseritur, sed etiam de humano vinculo quo per saecula junctae sint artes et scientiae anatomicae.

Professor Petti, Americanus Philadelphiae familia Italica origine natus, semper avitam patriam ejusque linguam colere optavit. Saepe paeninsulae nostrae universitates ac musaea visitavit ad antiquissimam anatomiae docendae rationem discendam.

Sine ulla dubitatione, illi maxime cordi fuit intellegere quomodo magistri Italici, cadaveribus desideratis, per cerea signa pinctasque formas difficillimam illam doctrinam docere potuerint.

Romanis et Florentinis et Bononiensibus mirabiliis cognitis, de nobili illa venustate statuit se in Americis novo in scientiarum instituto disputaturum esse.

Hodierno autem die doctissimas in tota America septentrionali coram collegis studiosisque facit acroases, quibus aestate jam adulta semper iter Italicum addit ad illa tantum verbis descripta oculis admiranda.

Ferunt monumenta artium nostra diu perisse paucosque scientias respectare nostras.

Nescio an illud verum sit, sed hoc unum certum esse adfirmare cupio: cum tanto studio ac diligentia in nobis Italis extollendis contendi tam longe et ab omnibus orbis terrarum partibus percipiam, scio nos vivere et majora quam ab avis accepta perficere posse.

Scripsit Franciscus Teutonicus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae