Bella Oleiductuum
Bella Oleiductuum
Televisione et interreti, nos omnes prae
Civitatis Islamicae atrocitatibus mersati sumus: de occidionibus,
rapinis, captivationibus puellarum Yazidarum, et Christianorum
excidio vicorum. Sed quamvis moralitas et decentia nostra ab
actis istis violatae sint, necesse quoque est abstare et eventa
in Syria et Mesopotamia ut actiones in scaccario aspicere.
Opus est meminisse: imperia moralitatem rare
curant, et plerumque ad potestatem augendam agunt. Mirum igitur
non est quod Syria terra sit per quam saltem duo oleiductus
transire debuerunt. Unus nomine Oleiductus Qatar-Turcia alterque
nomine Oleiductus Persia-Mesopotamia-Syria: ambobus retextis,
oleum ad Europam per Syriam transduci potuisset, cui rei Russia
(Syriae socius magnus) obstare verisimiliter possit. Sed quare
Russia? Europa 30% gasi naturalis (et olei) e Russia concipit,
ergo Russiae ops et momenta in Europa non humilia sunt; pro
Russia, oleum primum ex instrumentis ad potestatem continendam
supra Europam, et Russia oleo alio uti non permittet. Syria
igitur oleiductus ad Europam
Russiae socii causa non struxit et mox se bellum gerere contra
mundum occidentalem invenit.
Dehinc eventa nota sunt: Americani de
exercitu mittendo locuti sunt ut rebelles modicos Syriacos
adiuvent, sed hoc non factum est quia Civitas Islamica ut
rebelles potentissimi (atque saevissimi) surrexerant qui in Syria
Mesopotamiaque fontes oleorum septentrionales prenderunt. Hodie,
Civitas Islamica terras ad Turciam finientes tenet has
ipsas America ex aere inrumpit, et quas NATO socii Turcia et
Iordania exercitibus suis invadere volunt (et, si adversatio non
sit, sic facient). Ergo America potita est eo quod voluerat:
exercitus in Syria nisi rebellium contra Assad modicorum
causa dein ad vitas ex ISIS salvandas.
Si America et eius socii Civitatem Islamicam
vincant et possessiones Syriacas (et in Mesopotamia) contra Assad
et terroristas contineant, opera ad oleiductum novum certe
incipient.
Scripsit Martinus Alexander
|