Annus
2 0 1 4


20

d.20. Aug. a.2014, h.17:45

Filium Iacobelli Chan arrestatum esse

Iacobellum Chan pudere filii sui

"Cum sim vir bene notus, haec res mihi odiosa est, cum sim pater, de eâdem doleo": Iacobellus Chan actor Aquifolietanus* dixit se esse "consternatissimum" filio suo arrestato. Filius, cui nomen est Jaycee Chan, accusatur delictorum, quae spectant ad drogas.

 

Actor Iacobellus (Jackie) Chan est "consternatissimus et valdê indignatus" de filio suo Jaycee Chan arrestato.

 

 

Pechinio e Sinarum urbe principali – Actor Iacobellus Chan est "consternatissimus et valdê indignatus" de Jaycee Chan filio suo Pechinio in urbe arrestato. Ministratio delectationis, quae particeps est complexûs interretialis Tencent, dixit histrionem dixisse se praestare culpam filii non rectê educati et se in illius quoque nomine coram publico veniam petere. "Cum sim vir bene notus, haec res mihi odiosa est, cum sim pater, de eâdem doleo medullitus".

 

Ecce Jaycee Chan 31 annos natus, item histrio et cantor, Pechinii erat comprehensus – videtur drogas secum habuisse.

 

Jaycee Chan vir 31 annos natus, item histrio atque cantor, die Iovis proximo praeterito unâ cum amico Kai Ko histrione illustri Formosano** erat arrestatus – videtur drogas secum habuisse. "Spero fore, ut iuvenes hac ex re discant drogas non esse tangendas", Iacobellus Chan sexagenarius publicê declaravit. Filium suum nunc debere pati effectûs delicti sui.

 

In televisorio Sinarum publico monstratum est, quomodo in habitaculo Chanii minoris drogae inventae essent. Etiam Ko ille histrio Formosanus veste custodiariâ indutus in televisorio exhibitus est. Is accusatur drogae consumptae. At gravior est accusatio Chanii minoris; nam eidem obicitur, quod "alteri refugium praebuerit drogae consumendae". Eidem imminet custodia trium summum annorum.

* Aquifolietum, -i n. = Hollywood. cfr Recitator. Fabula romanica quam theodiscê scripsit Bernhard Schlink, in Latinum convertit Nikolaus Groß. Senden (LEO LATINUS) a.2012, p.207 sq. (Glossarium Recitatoris, s.v. Aquifolitanus et Aquifolietum).
** Formosanus, -a, -um. Formosa (insula) = Taiwan.

Hanc relationem d.20.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Festnahme – Jackie Chan schämt sich für seinen Sohn".

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae