Annus
2 0 1 4


Vivat Rex pro nobis moriturus!

Vivat Rex pro nobis moriturus!

Iesus Christus Iudaeis ovantibus Ierusalem asello vectus humiliter intravit. Eum Regem acclamarunt: Hosanna! (Vivat!). Tamen paucis post diebus a Iuda Iscariote sacerdotum principibus traditus est, quorum culpa brevi postea ad mortem in cruce damnatus est (cf Mt 26, 59-66; Lc 23, 13-23).

De Passionis narratione, quae a Dominica Ramorum coepit, inter alia duo sunt praecipue meditanda: et oratio in villa quae dicitur Gethsemani, et crucis supplicium in loco qui dicitur Golgotha sive Calvariae.

Post cenam, in qua Eucharistiam instituerat, in Gethsemani cum discipulis ivit precaturus et “coepit contristari et maestus esse”. Quid? Nonne Ille ventos et procellas et maria iusserat? Ipse qui discipulis in navicula periclitanti dixerat: Nolite timere! Apud philosophum Blaesium Paschalem fere hoc invenitur: “Christus est in agonia in olivarum horto usque ad finem mundi; ne sit a nobis diuturne desertus”. Christus etiam nunc agoniam patitur in iis qui multis de causis nostris diebus contristantur, qui in angore versantur, vel iniuste vel vi affliguntur. Quamquam pro Christo in Gethsemani nihil agere potuimus, tamen pro Christo in fratribus nunc dolente, lenimenti et charitatis auxilium oportet festinemus afferre.

Nunc de Calvariae monte parumper meditemur. In cruce Christus clamavit: “Deus mi, Deus mi, ut quid dereliquisti me?” Deinde clamans voce magna emisit spiritum. In hoc loco decet etiam dicere: “Iesus est in cruce usque ad finem mundi”. Est nempe in insontibus iniuste patientibus, in iis, qui gravi de morbo dolent, in egenorum cruce. In campo nazistarum carcerario hominem laqueo suspenderunt. Tunc quidam ante horridam scaenam a vicino religionis cultore quaesivit: “Ubinam est nunc Deus tuus?” Alter respondit: “Nonne vides? Ibi est de laqueo suspensus”.

Iesus quidem se a morte liberare potuisset; at maluit Patris voluntatem sequi et se ipsum exemplo nobis praebere: cruciatoribus ignoscit et vita sua et passione et morte fiduciam et spem in Deo habere nos docuit.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica Ramorum habita

 

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae