Annus
2 0 1 4


DE MORBO EBOLA EFFUSO

De morbo ebola effuso

Virus pathogenum separatim indagatum est ab anno MCMLXXVI sed morbus contagiosus incepit peior a mense Aprili huius anni in Africa, (praesertim in Guinea, Liberia, Sierra Leone, Nigeria, Senegal): in summa morbo affecti, prope IV milia, mortui sunt, id est, ut videtur, computatis centesimis, LXX ex centum. Primus in Civitatibus Americae Unitis homo ebola contactus periit atque ministra aegrorum ei adhibita contagione contaminata est quadam hygienicae doctrinae violatione in curando; perducitur autem ad sanitatem collega Hispana quae Evangelii nuntium exeunte mensi Septembri mortuum curaverat. Interea quidam minister Ordinis Nationum Unitarum in Germania mortem occubuit.

Toto orbe periculum conclamatum est: qui attigerunt ebola affectos inspectati sunt; multi sunt aegri dubii. Timor ne ubique et ample morbus diffundatur increbescit, praesertim cum celerrime progrediatur: infecti intra XIV vel XXI dies duplicari putantur. Sanguis et partes corporis translatae infundere ebolam possunt etiam morbo incipiente, antequam indicia patefacta sint. Aliter medici existimant cum aegritudo iam pateat febri, profluviis sanguinis et alvi, capitis et artuum dolore, infectionem fieri, praeter cruorem, per corporis eiectamenta et eas res in quas umores nuper ceciderint, quae ab aegrotis tactae sint. Nam virus contagiosum aliquot temporis, nonnullas saltem horas, extra corpus vigere dicitur.

Maximum periculum est ubicumque terrarum: interea serum vaccinum paratur, sed morbus celerior serpit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae