Annus
2 0 1 3


Incolumem puellulam a quinto tabulato concidentem mansisse

Incolumem puellulam a quinto tabulato concidentem mansisse

Puellula duorum annorum  incolumis in quorundam salutis auctorum brachia cecidit praeceps a quinto tabulato. Quod accidit hesterno die in magna urbe Sinensi Ningbo provinciae Zhejiang, ut instrumentis communicationis relatum est: puellulam adrepsisse ad fenestrae proiecturam insciis parentibus; deinde illam collapsam esse, tamen suspensam brachiis ac clamantem vacuitate instante sub pedibus. Infans nonnullis momentis formidine capta pependit, quam satis fuit ut aliqui viatores ad eam capiendam ex imo se pararent cum praecipitaretur. Viri casus vim mitigaverunt ita ut parvula prope incolumis manserit, leviter vulnerata et livens. Etiam validi adiutores brachiis non graviter offensi ob concursum evaserunt.

Fabula horrifica laetum epilogum invenit.

http://www.today.it/mondo/bambina-cina-caduta-quarto-piano-video.html

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae