| De Brasiliae discrimine
  De Brasiliae discrimine
Cum  magna hominum multitudo misero civitatis
statui  reclamaret, Dilma Rousseff, praeses Brasiliae,
nuntiavit se  cum reclamantibus collocuturam. Quibuscum
pactionem se facturam , ut vitia, quaequae essent in publicis
officiis, tollerentur.  Se impetu reclamantium uti velle, ut
res bene verterentur. Simul scelera commissa vehementer
vituperavit  vigilesque publicos monuit,  ne quam vim
admitterent:   istam vim, inquit, quae
civitati nostrae contumeliae est, tolerare non possumus. Tamen verba praesidis irrita fuisse videntur : denuo in 
nonnullis urbibus  plura milia  hominum rebus
socialibus atque corruptioni  reclamaverunt. In ea parte
urbis Rio de Janeiro, in qua  vicus Olympicus certaminum
anni MMXVI  fit, vigiles publici  gazo lacrimoso usi
sunt. Cum eae viae, quibus urbs Sancti Pauli (Sao Paulo) 
cum aeroportu internationali  coniungitur, a 
multitudine essent occupatae, aditus in aeroportum 
nonnullas horas intercludebatur. Homines   de tristi  salutis commeatusque
 publici statu   indignantur. Praeterea sunt, qui
aegre ferant, quod  magistratus nimium sumptum faciant
in  certamen  pedifollicum mundanum, quod  proximo
anno fiet. «huic  certamini repugnamus », Leonardus
Melo musicus dixit, « quo difficultates civitatis nostrae
velentur. » In urbe Belo Horizonte multitudo de ea re
indignata clamitabat: cui bono?  Imprimis autem magistratibus reclamabatur, quorum mores
corrupti essent quique officia sua male praestarent. Scripsit Volfgangus Austriacus 
     
 
 |