Phoenicopoli (Phoenix) ex urbe – Certê istaec scaena fuit horrenda: Die Veneris Phoenicopoli in civitate foederali Arizonâ fur autocineti sclopetando ipse se interfecit. Qui vir die Veneris autocinetum ante cauponam statutum furatus studebat astyphylaces se persequentes effugere rapidissimê vehens.
Astyphylaces dixerunt, cum coepissent furem persequi, eundem compluries sclopetavisse. Per 90 (nonaginta) minutas fur et astyphylaces primo per Phoenicopolin, deinde per nonnulla chiliometra in stratâ autocineticâ 10 (decimâ) intercivitatensi (Interstate Highway 10) per desertum se proripuerunt. 100 (centum) ferê chiliometris ante limitem Californianum fur fugitivus subito autocinetum a stratâ deversum in tesquis constitit. Deinde vir ex autocineto exscendit et se interfecit ictu capitali.
Grex autem telecamerariorum stationis emissoriae Fox News ex aëre observaverat persecutionem et scaenas receptas directê per televisionem emiserant – necnon ipsum furis suicidium. Conatûs virum redanimandi facti sunt frustra, identitas eiusdem videtur adhuc ignota esse.
Postea statio emissoria Fox se excusavit, quod hanc rem televisione emiserat et declaravit oportuisse, ut scopocinema monstraretur nonnullis secundis retardatum, ut, si necesse foret, recto tempore sisteretur. Shepard Smith moderator nuntiorum: "Nos omnes" inquit „dolemus, quod hoc emissum est. Non convênit hoc emitti televisione".