Annus
2 0 1 2


US-Flug: Streitende Stewardessen verursachen stundenlange Verspätung

d.21. m.Sept. a.2012

 

Volatio US-Americana:

Aeroplanum per horas retardatum esse propter hospitissas rixantes

Aeroplanum iam promovebatur ad aerodromum, cum duae hospitissae coeperunt vehementer rixari. Tam vehementer, ut aeroplaniga tandem aeroplanum verteret et ad aditum reveheretur.

 

Epibata Americanae Societatis Aquilinae: Rixâ hospitissarum molestiam esse effectam

Drama insolitum experti sunt epibatae volatûs Novo Eboraco Vassintonium faciendi: MSNBC portale interretiale US-Americanum nuntiat testes oculatos referre aeroplano Americanae Societatis Aquilinae (American Eagle) aditum reliquente duas hospitissas coepisse efferatê unam alteri facere verba mala.

Mulieres rixantes cum placari non possent, aeroplaniga decrevit, ne hunc volatum unius tantum horae faceret cum hôc grege. Itaque revertit ad stabulum aeroplani. Epibatis autem post meridiem diei Mercurii exspectandum erat per quattuor horas, usque dum novae hospitissae invenirentur, quae illarum in locum supponerentur.

Epibatae hanc rem parum comprobaverunt. Marge Lopez epibata: "Incredibile fuit, perquam incomprehensibile, has mulieres professionis tam imperitas esse". Daniel Alexander autem: "Mihi videtur esse difficile creditu istas comitissimas volaticas ne per unam quidem horam potuisse cooperari".

Locutor societatis aeronauticae annuntiavit factum iri disquisitionem. Illas duas autem hospitissas nunc debere praeposito suo explicare, quare se sic gessissent. Deinde decretum iri, quid fieret propter hanc rem factam. Americana Societas Aquilina est societas filialis ipsius societatis, quae dicitur American Airlines.

Hanc relationem d.21.m.Sept., a.2012 in Britannico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „US-Flug – Streitende Stewardessen verursachen stundenlange Verspätung".

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae