Annus
2 0 1 2


27

d.27. Sept. a.2012, h.15:57

Post impetûs mortiferos

Australiam permittere caniculam albam venandam

Postquam anno facti sunt quinque impetûs mortiferi, magistratûs Australiani nunc volunt caniculas albas venari et interficere. At e contrario simul conferentia UNOnis decrevit novam conventionem de bestiis marinis tutandis – quarum tutelâ dignissimae habentur: caniculae.

Canberrâ atque Bonnâ ex urbibus – Postquam in Australiâ brevi tempore caniculae albae (quarum nomen scientificum est Carcharodon carcharias) quinquies in homines impetum fecerunt mortiferum, magistratûs Australiani tutelâ bestiarum sublatâ denuo permittunt hos pisces rapaces venandos. Colinus Barnett, praepositus gubernationis rei publicae foederalis Australiae occidentalis: "Semper" inquit „vitam salutemque hominum in litoribus versantium maioris faciemus quam canicularum". Easdem enim nihil esse nisi pisces. At investigatores canicularum periti tutoresque naturae hanc annuntiationem acriter vituperaverunt.

In futurum in litore Australiae occidentali caniculas albas esse iam venandas, si prope homines balneantes apparerent. Usque nunc praescriptum erat, ne hae bestiae non interficerentur, antequam hominem natantem petivissent. Gubernatio pisces rapaces impugnans vult etiam comparare novas autobirotas aquaticas1 a natatoribus servatoriis adhibendas. Praeterea saepius adhibenda fore helicoptera.

Publicê referuntur his centum annis praeteritis in Australiâ effectu impetuum canicularum in summâ mortuos esse duodecim tantum homines – sed eorum quinque mortui sunt a.2011.

Paucis septimanis ante magistratus adhuc affirmaverant se cohibituras esse caniculas imminentes saepimentis. Chris(tianus) Neff canicularum peritus Universitatis Sydneyensis biologus inceptum caniculas necessitate mactandi repudians dixit gubernatores se gerere more heroum cinematis Aquifolietensis2. Caniculas non posse custodiri. Christianus: "Non poterit inveniri" inquit „brevi tempore solutio huius problematis. Non consentaneum est, ut omnes caniculas interficiamus."

UNOnem decrevisse novum consilium caniculas tutandi

Christianus sensit numerum canicularum albarum ante litus Australiae occidentale versantium esse quidem fortiter exauctum, sed nullâ ratione scientificâ demonstratum esse caniculis venandis effici, ut fierent impetûs pauciores. "Illae caniculae sentiunt se a nobis impediri, sed nolunt nos devorare." Hic vir canicularum peritus dixit impetûs esse tragicos, sed deminutum iri.

Mira est Australianorum annuntiatio: Die Iovis ante meridiano demum tempore delegati gubernationum plus quinquaginta nationum conferentiâ UNOnis exeunte novum conventionem caniculas tutandi decreverant. Novâ conventione adiuventur praecipuê species canicularum, quae scientificê appellantur Cetorhinus maximus (i.e. maxima omnium canicularum) et Carcharodon carcharias (quae vulgo appellatur canicula alba).

Conventione studebitur, ut ad has species melius protegendas earum copiae saepius observentur. Associationes circumiectorum regionales et repraesentatores industriae piscariae adhibebuntur. Gubernationes monentur, ut artius inter se cooperentur ad nimiam captationem aliaque pericula evitanda. Dicitur etiam prohibitum iri, ne canicularum pinnae in medio in mari alto desecentur (quod saepe fit).

Consilium conceptum est in margine conventionis tutandi globalis sub aegide Nationum Unitarum, i.e. Conventionis species migrantes tutandi (CMS). Haec conventio secundum locum, ubi facta est, etiam dicitur conventio Bonnensis. A.2010 in fundamento eiusdem statuta est „Communis declaratio voluntatis species canicularum migrantes servandi" cuius effectu editum novum consilium.

1 *autobirota aquātica – theod. Wassermotorrad, Jet-Ski, Jet-Boot; angl. PWC (personal water craft), water scooter; fr. motomarine, scooter des mers, moto aquatique; ital. moto d’acqua; hisp. motos de agua, motos acuáticas, motos náuticas.

2 cīnēma *Aquifoliētēnse i.e. angl. Hollywood movie.

 

Hanc relationem d.27.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Nach tödlichen Attacken – Australien gibt Weißen Hai zur Jagd frei".

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae