Annus
2 0 1 2


Archaeologos magno Romanorum opere tessellato stupefactos esse

d.18. m.Sept. a.2012, h.17:25

Turcia

Archaeologos magno Romanorum opere tessellato stupefactos esse

In Turciâ australi archaeologi effoderunt opus tessellatum Romanum 150 (centum quinquaginta) metra quadrata magnum. Hac re mirabili inventâ animi investigatorum inflammati sunt – nam iidem de huius regionis historiâ Romanâ parum sciunt.

 

En opus tessellatum sive musivum effossum: "Totius areae quadragenae tantum centesimae partes sunt patefactae"

 

Hammaburgo ex urbe – Primum indicium huius operis tessellati prope oram Maris Mediterranei Turcicam siti inventum est a. 2001 (anno bismillesimo primo). Illo tempore agricola quidam cum agrum araret invenerat nonnullas tessellas. Nuntio huius rei accepto archaeologi musei Alanyensis 65 (sexaginta quinque) chiliometris remoti post biennium intellexerunt lapillos illos solutos esse ex opere tessellato Romano.

 

Nunc archaeologi Universitatis Lincolnianae Nebrascensis aream lapillis exornatam effoderunt – quae est magnitudine 150 (centum quinquaginta) metrorum quadratorum. Michael Hoff director effossionum dixit verisimile esse hoc opus musivum maximum esse omnium in hac regione usque nunc inventorum. Hac re inventâ manifestum esse, saeculo tertio quartoque p.Chr.n. quantum in hac regione valuissent Romani.

 

"Stupefacti sumus" investigator inquit „quod in hac regione invênimus opus musivum tantae magnitudinis tantaeque magnificentiae". Hanc regionem usque nunc minus respectam esse ab historicis archaeologisque. Hôc autem opere musivo invento investigatores aliter cogitare de eâdem.

Ex a. 2005 iam grex Hoffianus Antiochiam ad Cragum veterem urbem ad litus Turciae mediterraneum sitam effodit. "Ratione historicâ archaeologicâque" Michael Hoff inquit „haud multa scimus de hac regione". Hanc regionem videri multo artiore vinculo cum Imperio Romano coniunctam esse quam investigatores putavissent.

Antiochia ad Cragum apparet ita constructa esse ut urbs Romanae provinciae solita. Eidem infuerunt templa et balnea et fora et viae stratae columnis instructae. Mercatura facta est vini lignorumque. Condita est haec urbs primo saeculo p.Chr.n., sita est compluribus centum metris supra libram maris.

 

Opus musivum nunc patefactum pars fuit cuiusdam balnei. Idem opus constat ex compluribus formis quadratis, quae completae sunt variis figuris geometricis ornamentisque. "Hŏc" Michael gaudio elatus inquit „est opus tessellatum magnificentissimum". Îdem archaeologus computat patefactas esse quadragenas ferê centesimas areae totius.

 

Hanc relationem d.18.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Titulus originalis est: „Türkei – Großes römisches Mosaik verblüfft Archäologen".

 

 

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae