Annus
2 0 1 2


Iracianos aeroplanum boreocoreanicum a spatio aerio prohibuisse

d.21. m.Sept. a.2012, h.14:32

Arma missa esse gubernationi Syriacae

Iracianos aeroplanum boreocoreanicum a spatio aerio prohibuisse

Res insolita accidit custodibus aeriis Iracianis: Iracia recusat, ne aeroplanum boreocoreanum pervolet Iracianum spatium aerium. Eidem enim aeroplano dicuntur inesse arma domino Syriae destinata.

 

Bagdato ex urbe – Iraciani a spatio suo aerio prohibuit aeroplanum boreocoreanicum, quod videtur missum esse ad arma in Syriam transportanda. Consultor quidam gubernationis Iracianae die Veneris dixit agenturae Reutersianae magistratûs propter cursum aeroplani suspicatos esse. Originaliter constitutum erat, ut hoc aeroplanum Iraciam transvolaret die Saturno. Gubernationem nationis suae de hôc casu nondum collocutam esse cum gubernatione Piongiangensi.

Die Iovis Iracia negaverat veram esse relationem cuiusdam officii secreti occidentalis, qua dictum erat Iranios arma instrumentaque trans regionem Iracianam in Syriam subintroduxisse; omni ferê die aliquot duodenas tonnas armorum necnon numerosos milites cohortium revolutionis Iraniorum aeroplanis in Syriam transportari.

Armari et copias gubernationis Syriacas et milites regimini fideles. Etiam viâ terrestri per mediam Iracianam autoplaustris permulta arma et pyroboli in Syriam transportari. Ibi praeses Baschar al-Assad ex uno et dimidio anno impugnat seditionem, qua usque nunc 27.000 (viginti septem milia) hominum sunt interfecta.

Iam diutius conicitur, a quo regimen Assadianum adiuvetur. Diebus proximae septimanae praeteritae finalibus quidam Iranius officialis auctoritatis maioris primo concesserat nonnullos Iranios vigiles revolutionis (quales vocantur) in Syriâ officium gerere. Ab agenturâ nuntiorum Insa relatus est Imperator Mohammad Ali Dschaafari in conferentiâ diurnariâ dixisse nonnullos Iranios cohortis electae participes versari in Syriâ, sed non causâ militari.

Dschaafari dixit vigiles revolutionis officio fungi consultorum necnon opem ferre pecuniariam; at Iraniam Syriae praebituram etiam esse auxilium militare, si impetus fieret in hanc terram. Quot vigiles revolutionis hôc tempore in Syriâ versarentur, imperator non dixit.

 

Hanc relationem d.21.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Titulus originalis est: „Waffen an Syrien – Irak sperrt Luftraum für nordkoreanisches Flugzeug".

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae