Annus
2 0 1 2


Homicidium inter vinctionem veneream factum

07. m.Sept. a.2012, h.15:26

Homicidium inter vinctionem veneream* factum

Vir 34 annos natus ad custodiam perennem damnatus

Reus cum defensore in iudicio municipali Trevirensi colloquens: vir avarus et insidiosus

Vir 34 (triginta quattuor) annos natus simulavit amicam vincire ad lusūs venereos faciendos – reverā illam suffocavit, compluries cultro percussit, deinde diripuit illius computum argentarium. Īdem vir nunc homicidii voluntarii causā damnatus est ad custodiam perennem.

Augustā Treverorum ex urbe – Vir 34 annos natus coram iudicio confessus est amicam a se necatam esse. Se hoc fecisse drogis herbariis antea sumptis sopitum. Se nihil facinoris posse recordari. At iudicissa** iudicii municipalis Trevirensis de hac re aliter iudicans virum homicidii causā damnavit ad custodiam perennem.

Petra Schmitz iudicissa iudicavit mulierem 27 annos natam Kinderbeuern in oppido rhenano-palatino a socio suo coquo disoccupato mense Ianuario necatam esse subdolosź et avaritiae causā. Reum post facinus compluries iit ad automaton pecuniarium, ubi in summā circiter 3000 (tria milia) euronum e computo sociae suae exemit, quae officium gerontocomae gerens in Görlitz oppido Saxonico habitavit. Pecuniā autem usus est ad sumptūs drogomaniae suae solvendos.

Petra Schmitz dixit mulierem illam nihil mali suspicatam esse, cum a viro 34 annos nato manicis ferreis ad lĕctum vinciretur et subito ambabus manibus gula sua comprimeretur. Quia viro mulierique fuisset consuetudo alligationis lectuariae, in muliere mortuā nulla vestigia defensionis esse inventa. Denique vir mulierem capulo strangulatam bis cultro percussit. Post facinus statim iit ad automaton pecuniarium.

Iudicantes hac sententiā secuti sunt petitionem accusatoris publici. Defensor petiverat, ut reus damnaretur propter homicidium non voluntarium. Sententia iudicialis nondum est rata.

* vinctio veneria – theod. Fesselsex, angl. bondage. Verbum scientificum (male confictum) est vincilagnia, -ae, f. – Convenientius confingendum est verbum: *desmolagnia, -ae f.

** +iudicissa, -ae f. Richterin. angl. judgess (female judge).

 

Hanc relationem d.07.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Mord beim Fesselsex".

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae