| Hic longissimo nomine architectus Oscar Ribeiro de Almeida Niemeyer Soares Filho,
 Niemeyer: ingeniosissimus 103 annorum
homo 
 Hic longissimo nomine architectus Oscar Ribeiro de Almeida
Niemeyer Soares Filho, longissima quoque aetate, senior est magis
quam centennarius necnon perseverat in ingenio suo atque
creandorum novissimorum quae unquam visa sunt aedificiorum studio
vivit. Sicut articulo narratur (Hispanice) in isto: http://tinyurl.com/4ltucxs Ceterum nobis non est necessarium sperare donec veniat, si
nobis venturum est, alterum saeculum ut nova quaedam in suis
quisque artibus temptare audeamus. Scripsit Carolus Philippus Bogotensis 
     
 
 |