Annus
2 0 1 1


Cur Monica Lewinsky innupta sit

Cur Monica Lewinsky innupta sit

Monica Lewinsky, quae abhinc quindecim circiter annos 'speciali vinculo sexuali' iuncta fuit cum Villelmo Clinton, tunc Americanorum praesidente (quam rem omnia fere acta diurna rettulerunt), nulli viro adhuc nupsit quoniam "amore Villelmum ipsa etiamnunc deperit". Cum igitur honesta femina sit Monica, eos viros, qui uxorem ducere eam velint, recusavit.

De hac 'historiola', quae puritanis forsitan lasciva, obscena, turpis esse videatur, aliquid legi potest Anglice:

http://tinyurl.com/6ceoo7l

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae