Annus
2 0 1 1


Miles errore iudiciario capite damnatus

Miles errore iudiciario capite damnatus

Anno 1997 Chiangus Kuo-ching, miles de classe aeria Formosianus (sive Taipeianus), ab scopletoribus occisus est, quia puellam quinque annorum stupravisset;  quam re vera alter miles, Hsu Jungus-chou vitiaverat et necaverat.  Is paucos dies abhinc sponte confessus est suum facinus, quod Chiangus quamvis insons in tormentis confessus erat.

Minister Tuitionis Formosianus  Chiangi agnatis et propinquis ob errorem iudiciarium veniam petivit, et promisit punitionem omnibus quibus in hac re culpa vel neglegentia fuisse.

Inde duo colligi possunt: I) reo etsi nulla sit facultas simulandi vel veritatis negandae, tamen nefas est tormentum dare ne veritas adulteretur. II) Error iudiciarius est argumentum validum ne quisquam capitis damnetur sed in carcerem perpetuum.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae