Annus
2 0 1 1


Populus neglecto gelu fora viasque Moscuae occupat,

Russi reclamant, democratiam petentes

Populus neglecto gelu fora viasque Moscuae occupat, reclamans contra regimen a Vladimiro Putin ducto: nam plerique observatores adfirmant exitus comitiorum pridie Nonas Decembres habitorum, qui vix dimidiam partem consensus factioni gubernanti tribuerant, fraude et ambitu affectos esse. Populus postulat, ut Vladimirus Churov, magistratus qui suffragia perficienda curavit, ex munere exiciatur. MichaŽl tamen Gorbachev, ultimus Unionis Sovieticae praesidens, Vladimiri Putin ipsius abdicationem expetit.

In media lata via Andreae Sakharov animoso communismi oppisitori dicata, vexilla lutea algido borea afflante fluitant et concentus resonare pergunt: "Nos sumus potestas!"

Alexius Navalnjy, qui per duas septimanas in vinculis detentus apud populum gratia increscenti valere videtur, maximo cum plausu excipitur et ex suggestu fatur: "Nos pacifici sumus, ergo Kremlinum hodie non adgredimur; nisi tamen res mutatae erunt, aliquando hoc perficiemus!"

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae