Annus
2 0 1 1


Ivory Coast'

Laurentius Gbagbo coram iudicibus Hagensibus

Laurentius Gbagbo est primus rei publicae praesidens ante tribunal mundanum delatus: ut Litoris Eburnei summus magistratus caedis et stupri necnon aliorum facinorum accusatur, quae anno praeterito perpetrari curavit ante comitia praesidentialia. Postquam vero cladem suffragiis effectam recipere noluerat, tria millia hominum saeve interfecti esse referuntur.

Reus, qui prius domi suae detentus deinde in urbem Batavorum traductus est, se negavit facinorum sontem esse neve contra legem illo tempore a fautoribus suis ambitum esse, regimen Francogallicum coniurationis arguens; se coram iudice dixit per dolum ex patria sua aŽronavi translatum esse, cum sibi suasum esset se cum iudice in oppido Litoreburneo Korhogo collocuturum.

Nihilo minus etiam copiae Alassani Ouattara fideles, cui comitia victoriam vere praeterito tribuerunt, cruenta scelera perpetravisse putantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae