Annus
2 0 1 1


Naves Italicae nautae incolumes a Somaliae piratis dimissi sunt

Navis Italicae nautae incolumes a Somaliae piratis dimissi sunt

Heri vespere Horatius Lanza, praefectus navalis, fidem nuntio addidit: navis oneraria “Rosalia D’Amato”, ad quandam societatem navicularem Neapolitanam pertinens, tandem nautis reddita est qui cum mansissent per septem menses piratarum captivi ex custodia dimissi sunt. Vices inceperant die 21 mensis Aprilis huius anni: ad onus soiae exponendum navis secura ad Iraniam iter pergebat spectans inter meridiem et orientem solem, sed intempesta nocte, cum abesset CCCXLV milia a litore Paeninsulae Arabicae, contra regnum Omanianum, oppugnata et capta est; mutato cursu a praedonibus ancora iacta est in portum Puntland regionis Septentrionalis Somaliae. Inde per colloquia actum est obsidibus liberandis.

Praeter praefectum navalem, et V classiarii Italici et XV nautici Philippini operam navi dant: qui omnes in magna difficultate fuerunt ob captivitatis condiciones; post duorum mensium spatium penuria omnium rerum fuit: alimenta, liquor propulsorius, ar temperatus defecerunt. Inopia munditiae favit morborum graviorum principiis, ut cholerae et phthisis. Angor iam finem habuit, sed laetitia mitigatur propterea quod navis petrolearia alterius societatis Neapolitanae, in qua V Italici et XVII. Indi captivi permanent, adhuc in piratarum potestate est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae