Annus
2 0 1 1


DE PROELIIS TUNISENSIBUS

De proeliis Tunisensibus

Partibus Islamicis moderatis, quibus nomen est “Motus pro renovatione” (Ennhada), comitiis nuper habitis in Tunisia, plura suffragia fuerunt quam ceteris (XC sedes comitiales obtinuerunt ex CCXVII) etiamsi non sufficiant ut iis sit maior pars apud Publicum Consilium Rei Publicae Constituendae cui munus praecipuum est novam Chartam Constitutivam inscribere. Qua re foedus cum aliis factionibus componendum erit, ut ait secretarius victorum partium Hamadi Djabali.

Tamen suffragiorum computatio pluries repetita quae vulgata est priore die Iovis a Consilio comitiis praeposito, controversias et concursus excitavit. Hachemi Haamdi, dux factionis quae nominatur Petitio Popularis, quarta suffragiiis habitis, nuntiavit se suas tabulas et electos amoturum esse a Publico Consilio Rei Publicae Reformandae. Nam iniuste a Consilio Comitiis Praeposito aliquas tabulas sublatas esse, detractis XIX sellis. Publicum Consilium Comitiale contra affirmavit legem ab iis violatam esse de pecuniae suppeditatione partibus; ad hoc quendam candidatum partium esse veteris regiminis ducis Ben Ali. Quoquo modo se res habet, amotio gregis ditissimi Haamdi, victoria partium moderatorum Ennhada magnam turbam effecit in oppido Sidi Bouzid, ubi anno praeterito die 27 mensis Decembris adulescens laureatus sed circulator sponte se combusserat ; hinc “ver Tunisense” initium habuit, hinc seditio qua Praesidens Ben Ali exactus est.

Proelia in viis non intermissa sunt totam noctem inter diem Iovis et Veneris. Mille reclamantes sedem partium moderatorum, municipii, aliquas tabernas adorti sunt. Aliqui frustra vastare conati sunt aedificium praefecturae clamantes: “Ennhada servi Americae” et “victores pecunia rei publicae Qatar”. Nam natio Araba Qatariana, socia Americanorum, fertur permutationibus de re politica opibus favere. Deinde custodes publici gasio lacrimatorio et ictibus in ara reclamantes fuderunt. A vespero usque ad mane nocte insequenti ab auctoritatibus nocturna domuegressio vetita est. Die Veneris dux partium moderatorum Rachid Gannouchi Tunete sermonem habens reclamantes adlocutus est de moribus Islamicis; novam libertatem omnibus in civitate populari incipere, feminis munera magni momenti futura esse. Sed ab eo non omnibus persuasum est. Ante aliquot horas nuntius allatus est de mutata sententia principis partium Hachemi Haamdi: Petionem Popularem in Publico Consilio Rei Publicae Constituendae mansuram esse.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae