Annus
2 0 1 1


In parte Septentrionali Galilaeae meschita oppidi Tuba-

De meschita in IsraŽl igni deleta

In parte Septentrionali Galilaeae meschita oppidi Tuba-Zangariya incendio deleta est eodemque modo Coranum et stragula incensa sunt. In muris aedis nigris flammis effectis scriptum est: “ “Palmer”, “poena”. Quidam ignotus putatur necem rabbini Asher Palmer ultus esse qui ante decem dies vehens autoraedam saxo percussus apud Hebron in Cisgiordania interierit, mortuo etiam filio unius anni.

Progrediens effrenatio exorta est a caede effecta mense Martio apud coloniam Itamar in Cisgiordania ubi tota familia colonorum cum tribus pueris a Palaestinis interfecta est. Mensibus praeteritis impetus colonorum auxerant plus dimidio: iam quattuor meschitae incensae vel vastatae erant; primum autem constat hoc scelus effectum esse in terra rei publicae IsraŽlis adversus Arabos cives IsraŽlianos. Omnes auctoritates flagitium improbaverunt, sed sive IsraŽlianis sive Palaestinis manifestum est quaestionem maximi momenti esse magnum numerum colonorum circiter quinquies centena milia qui incolunt in centum territoriis Palestiniensibus. Hic milites IsraŽliani colonorum petitiones timent magis quam Palaestinorum.

Minister Primarius Netanyahu, ob facinus ira furens, de pace cum Palaestinis sine condicionibus praeiudicialibus acturus est: ei providendum est ut nodus colonorum qualibet ratione solvatur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae