Annus
2 0 1 1


De Al CaŽdae duce interfecto

De Al CaŽdae duce interfecto

Baracus Obama, praesidens Civitatum America Unitarum, magno cum gaudio mortem Anvari Al Avlaki, USAe civis ex Iemenita familia orti, salutavit: qui in Iemenia fuci Americani ictu cum aliquot sodalibus interfectus est. Anno praeterito USAe praesidens iam eundem tromocratam necari iusserat, sed ille plus quam semel insidias effugit. Anvarus putatur nonnullorum impetuum contra USAe cives consilia cepisse et complures cives Iemenitas occidendos curavisse.

"Ita - ait Baracus - saxum miliare conditum est in Al CaŽda eiusque sociis omnino profligandis. Nusquam Al CaŽda portum securum inveniet!" Baracus gratias egit non solum USAe investigatoribus sed etiam Iemeniae militiis, quae assidue ad facinus perficiendum operam dedissent. Minister rei bellicae Iemeniae paulo ante virum enectum esse nuntiaverat.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae