Annus
2 0 1 1


Portavoce Gheddafi:

De Libyae bello civili

Mahometus Gaddafi in Libya fidelium suorum defensionem strenue ducit: hoc diurnariis nuntiavit Nuntius praesidentis Moses Ibrahim, confirmans copias per multos menses armis rebellibus resistere posse. Cui repugnat secretarius Foederis Atlantici Andreas Fogh Rasmussen, expeditionem certus fere confectam esse: "Inceptum - ait - brevi tempore desinet, Foedus tamen non proficiscetur donec Gaddafianae militiae bellum gerere pergent."

Nuntius praesidentis dignitate spoliati Foedus Atlanticum accusat, quod pyrobolis de aŽronavibus deiectis Syrti aedificia civilia diruta sint ubi CCCLIV incolae interierint; quo in oppido - Moses fatur - MM circiter incolae ob occidentalium adgressionem XVII diebus recentissimis perierunt; rebelles Syrtim obsident victoria confisi. Bani Walid, in oppido occidentali, acerrime dubio cum exitu pugnatur: die Veneris rebellium acies copioso missilium deiectu repulsae sunt.

Rebelles tamen vitae consuetudines in regionibus pacatis restituere conantur, ubi pueri et puellae hodie primum in scholas redierunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae