Annus
2 0 1 1


<h2>De auxiliis Somalis adferendis</h2>

De auxiliis Somalis adferendis

Demum potuerunt adiutores Ordinis Nationum Unitarum Somalis Mogadisu languentibus auxilia adferre, quam in urbem octo septimanis recentissimis centum milia esurientium advenerunt escam requirentes: nam armati Islamici gregis "Al Shabab" appellati narrantur ex pleraque urbe recessisse, quo nihilo minus periculose adiutores ingrediuntur. Ob ingentem multitudinem egenorum praeter consuetudinem commeatus et tentoria aŽronavi delata sunt, quae more solito vehiculis terrestribus vel navibus advehuntur: nam XXXII centena milia incolarum, fere secundus quisque, necessariis rebus carere putatur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae