Annus
2 0 1 1


Aegyptii transitum in Gazam patefaciunt.

Aegyptii transitum in Gazam patefaciunt

Transitus Rafahensis in confinio Aegypti Gazaeque situs, qui per IV annos interclusus erat, die Saturni denuo patefiet. Confinium cottidie abhinc transiri posse die Veneris diebusque festis exceptis - ab regimine Aegyptio confirmatur. Quo facto Palaestinensibus Gazanis rursus licebit iter in Aegyptum facere. Quod iis negabatur, cum Hamas imperio Gazae potita esset.

Ea res non ex inopinato accidit. Cum Hosni Mubarak praesidiatu deiectus esset, Aegyptii consilia rationesque, quatenus ad civitates externas pertinebant, mutaverunt. Nam Mubarak in re publica administranda nimium Israelibus indulserat, quod populus moleste ferebat.

Sed etiam rationes, quas Aegyptii cum Irania habent, in novum statum rediguntur. Nabil al-Arabi, minister Aegyptius rerum externarum, Mercurii die nuntiavit se cogitare de legatione iterum in Irania instituenda. Nam ex anno MCMLXXIX imperatore Reza Pahlewi in exilium misso utraque civitas nullos inter se permutaverunt legatos.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae