Annus
2 0 1 1


Misrata liberata est

Misrata liberata est

Copiae Mahumeto Gaddafi fideles Misratam, urbem maritimam Libyae occidentalis, post proelia bimestria in manus rebellium cecidit: Veneris die milites iussi sunt recedere, non solum ob praevalentes militias oppositorum, sed etiam ob damna foederis occidentalis aŽronavibus allata. Etiam minister vicarius rerum exterarum idem verbis mutatis nuntiavit, confirmans urbis defensionem loci tribubus tantum committendam esse.

In Misratae obsidione multi putantur vitam amisisse, incolae penuria cibi potusque diu laborasse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae