Annus
2 0 1 1


De bello Libyco

De bello Libyco

Dux Mahumetus Gaddafi narratur novos milites sua sponte se offerentes collegisse, ut contra rebelles repugnet; putant Americani nullam aŽriam defensionem neque copiarum imperium regimini Libyco exstare. Foedus occidentale in currus armatos oppidum orientalem Aedabiam obsidentes impetum fecerunt, dum Misratae, in urbe occidentali, acriter incerto exitu pugnatur et in Tripolim noctu de caelo missilia et pyrobola deiciuntur.

AŽronaves Katariae aggressioni contra Libyam intersunt, quod primum ex Arabica civitate factum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae