Annus
2 0 1 1


US President Barack Obama has said Libyan government forces must end their offensive against rebel-

Libyae extrema condicio imponitur

Praesidens Civitatum Americae Unitarum Baracus Obama ex Libyae gubernatoribus petit, ut oppida a rebellibus occupata obsidere desinant atque recedant: alioqui impetum de caelo exspectent, quod deliberatio ONUs Consilii Securitarii incolas insontes defendi iusserit. Dux Mahumetus Gaddafi arma deponenda esse proclamavit, sed ab oppositoribus Tubarti (Misratah) et in minoribus oppidis resistentibus nuntiatur militum incursus minime deminutos esse, cum iam Zavya in manus copiarum regularium iam ceciderit.

USAe ministra rebus exteris addicta Hilaria Clinton iam Britannorum et Gallorum auxilia comparavit necnon Canadae et nonnullarum Europae nationum; Italia, cuius minister primarius Libyum praesidentem fere ante biennium magnifice Romae exceperat, bases aŽronavales Americanis eorumque sociis praebet.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae