Annus
2 0 1 1


<h1>De Mahometi Gaddafi oratione</h1>

De Mahometi Gaddafi oratione

Post rebellionem in Libyae urbibus diffusam dux Mahometus Gaddafi orationem per rete televisificum divulgatam habuit: libellum viridem manu tenens, quo ipse cogitationes suas descripsit, se a Libya neque effugisse neque non effugiturum esse dixit, reclamantes vi opprimendos et mortis damnandos, se usque ad cruoris effusionem repugnaturum. Praeterea fautores suos hortatur, ut in fora descendant certaturi in oppositores quos "mures" ab externis civitatibus armis suppeditatos appellavit, praesertim ab Italia et Civitatibus Americae Unitis. Cum iam mille saltem Tripoli interiisse referantur, non desinunt aŽronaves in reclamantes desuper pyrobola deicere. Oppositores adfirmant Libyam orientalem saltem ab auctoritatum potestate liberatam esse et vexillum candidum, viridem et rubrum ante Mahometi Gaddafi regimen adhibitum sustulerunt.

Cum una voce populi oppressio a totius orbis rectoribus condemnetur, Ordinis Nationum Unitarum Consilium securitatis de Libycis tumultibus agit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae