Annus
2 0 1 1


De Indonesiae persecutionibus

De Indonesiae persecutionibus

Javae, in insula Indonesiae, duo templa Christiana ab aggressoribus Muslimis incensa sunt, unum damnis affectum est. Postquam enim Temanggungiae, in oppido Javanensi, vir Christianus quinquenni custodiae damnatus est quod scripta contra fidem Islamicam divulgasset, mille Muslimi vehementer reclamare coeperunt postulantes ut capitis sententiam reus affligeretur. Astynomi in ara sclopetaverunt ut turbam disperderent.

Die Solis tres socii sectae Muslimae Ahmadicae a Sunnitis, qui communitatem islamicam totius orbis amplissimam in Indonesia constituunt, ad necem verberati sunt: quod in horrificis imaginibus impressis sed non divulgatis comprobatum est.

Praesidens Indonesiae a plerisque reprehenditur, quod nihil agat ad civium libertatem et ius defendenda.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae