Annus
2 0 0 9


Humiles ejus nobilis instituti discipuli vobis eam praebere antiquissima specie praebere volumus

Ex Helvetia Magister cum discipulis hanc relatiunculam nobis miserunt quam libenter edimus:

De abbatiae Acaunensis gymnasio

Humiles nobilis gymnasii Acaunensis discipuli illud antiquissima specie vobis praebere volumus. Id institutum libertatem suam anno MDCCCVI accepit (De collega condita). Nunc benigno A. Ineicheno consulate et S. Roduito proconsule, discipuli assidue discunt. Doctrina a C egregiis senatoribus nobis datur, ex quorum numero nonnulli optimi sunt: Potens Fagus Maximus qui latinum sermonem docet; Yvus Abies Archimedus qui arithmetica. Ne praetermisserimus Yvum Furnum Historicum qui in negotia exteriora versatur !

In tribus partibus cursus honorum noster dividitur: primo fabulae sunt quae antea creduntur quamquam postea non verae jam habebuntur; secundo arithmetica nam horarum numerus, quas nobis laborandum sit, noscitur ; tertio denique metaphysica ut quosdam malos eventus, mathematici exempli causa, ferre discatur.

Veremur tamen ne doctrina talis optimae curae de hominibus idonea in periculo sit. Utimam secunda auspicia sint ! Utinam scilicet benigni senatores sint ! Quousque tandem …?

4B discipuli, a. d. IX Kal. Mart., MMIX.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae