Annus
2 0 0 9


Carpe noctem!

DIVINANDO REPERIES, QUEM MIHI, QUEM TIBI FATA DABUNT...

Carpe noctem!

A.d. III Kal. Dec. Poloni noctem festam divinandi habentur. Nox ea, quam pridie Sancti Andreae celebratur, Andreiana appellata est. Divinacula Andreiana fuerunt olim solum virginis, quod pueri sua futura pridie Sanctae Catharinae divinare soliti sunt. His temporibus homines ludentes utriusque sexus, iuvenes atque senes, ea nocte praesignificant, quae futura sint.

Multa variaque divinacula nocte Andreiana facta, sed cupidissime et libentissime semper duo divinacula eiusdem modi acta sunt:

DIVINACULA CEREUA: ut divinaculum cognosces, erit tibi opus aquae in catino, cerae liquefactae, clavis magni foraminis. Infunde ceram liquidam per foramen clavis, exprome ceram ex aqua et vide, quod signum in cera servatum est. Quodque signum suam unicam significationem tenet, e.g. angelus significat prosperitatem, mons impedimenta, anulus nuptias, serpens fraudes, canis amicum, autoraeda fortunae vicissitudines, cor amorem etc.

COR NOMINUM: ut nomen futuri mariti vel futurae uxoris cognosces, erit tibi opus chartae in cordis forma excisae, acus et stili. Scribe in charta nomina virorum vel feminarum (hominibus unius sexus in una charta) et perfora acu chartam. Si nomen quidquam perforabis, erit maritus tuus vel uxor tua eius nominis. Si locum non inscriptum perforabis, caelebs vel innupta manebis.

Optamus, ut omnibus lectoribus nostris divinacula Andreiana bona, fausta, felicia, fortunataque sint.

 

Scripsit Catharina Glogowska



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae