Annus
2 0 0 9


13A member of the Waka Huia,

Ecce "piscis medicalis", quem vivum comedere debent incolae regionis urbis Hyderabad. Hoc modo ibi medici asthmate laborantes medentur.

Umbellae versicolores alliciunt emptores in introitum hyperagorae Tokiensis. In Asia Orientali mox incipiet tempus hippalorum sive imbrium monsonicorum.

Tandem in Hanoi, urbe capitali Vietnamiae, lotophagi Homerici reperti sunt! Aut potius lotopotores. Hi enim foliis loti, id est plantae cui nomen Linneaenum nelumbo nymphaia, utuntur ad theam optimam faciendam.

Tantum relictum esse laophori post incursum rebellatorum motus islamici Taliban, qui adorti sunt vicum Landi Kotal in provinciis genticis occidentalis-et-septentrionalis Pachistaniae.

Scrutatores Brasiliani reppererunt partem caudae aeronavis Gallicae, quae navis ante duas septimanas in aquas Oceani Atlantici ignotam ob causam demersa erat. Hac calamitate 228 homines vitam amiserunt.

Indus quidam religiosissimus provinciae Assam in templo monstrat sui crinem longitudine 4,7 metrorum.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae