Annus
2 0 0 9


01A yacht competes in the Louis Vuitton Pacific Series sailing race off Auckland,

Naves veliferae portum Neozelandicum Auckland relinquunt tempore maximi momenti curriculi celocum circum terram, nomine fabricatoris bulgarum Louis Vuitton nuncupati.

Histriones Cambodienses agunt partes fabulae de itinere monachorum buddhisticorum, a simia ductorum, libros sanctos apud Indos quaerentium.

Biocolyta Iraqianus potionem theae comparat sibi collegisque in urbe capitali, Baghdati.

Eheu! Non facile est autoraedam gubernare tali in tempestate, quae oppidum maritimum Ver-sur-Mer Gallorum affecit.

Siphonarii provinciae Novae Cambriae Australis bene emerita requie fruuntur postquam contra flammas diu pugnaverunt.

Hic ursulus coala, sive scientificius 'phascolarctos cinereus', quod mammale marsupiale maxime amat folia eucalypti comedere, ignibus combustus vix sospes incendiis evasit. Nunc a hominibus curatur.

Victimae incendiorum sunt etiam multi pisces, suffocati cum aqua fluminum oxygenio careret.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae